- VERMIS
- VERMISex Graec. ἕλμινς, i. e. lumbricus, quod ὐπὸ τοῦ ἕιλεςθαι, quia varie torquetur et convolvitur, in genere οκώληξ Graecis dicitur, ὑπο τοῦ οκέλλειν, unde οκέλετον, quale tandem fit cadaver, quod vermes depascuntur. Hebr. rimma, quod a ramma, i. e. putrescere, cariosum fieri; item thola, a radice vorare seu deglutire denotante: quae tamen aliquando distinguuntur, ut videbimus. A. nimal est εν τοῖς περιττώμασι, ut ait Aristoteles, Hist. l. 5. c. 19. h. e. in excrementis plerumque natum, caecum, surdum, informe, inerme, sine pedibus, omnibus iniuriis impositum, rudimentum potius animalis, quam verum animal. Unde insecta, quotquot volant, prius sunt vermes, dein, pedibus alisque paulatim accedentibus, perfectiora evadunt: Hinc ad contemptum pertinet, quod in genere homo vermi in Scriptura comparatur locô non unô; quodque natu maximus filiorum Isaschat, Genes. c. 46. v. 13. et alius ex eadem tribu. Iudic. c. 10. v. 1. Tholae, i. e. Vermis, nomen a Parentibus accepêre. Fortasle quia nascentes ab ipsis spreti sunt,neque ullam de se spem excitâtunt: quorum tamen uterque, Deô favente, in virum magnum evasit. Ex priore namque orti sunt Tholitae, Numer. c. 26. v. 23. viri fortissimi et fecundissimi, quorum Davidis diebus numerati sunt viginti duo milia sexcenti 1. Paralip. c. 7. v. 2. posterior liberavit et iudicavit Israelem annis viginti tribus, Iudic. d. l. Quamvis autem tam contemptibile sit animal vermis, multiplex tamen illius usus est. et quidem, ut alia praeteteam, luxum hominis etdelitias vestium auget bombyx, qui sericum vomit, et vermis cocci, qui colorem illum fundit, quem Veteres adorârunt, et nos miramur. Sed et in cibo vermes. Plin. l. 17. c. 24. Iam quidem et in hoc luxurae esse coepit, praegrandesque roborum (vermes) delicatiore sunt cibô: cossor vocant, atque etiam farinâ saginati hi quoque utiles fiunt. Aelianus item de Animal. l. 14. c. 13. natrat Indorum Regi in mensis secundis apponi Vermem quendam in planta nascentem et igni rostum: eum delicatissimum ab Indis haberi, ac idem testari quosdam Graecorum, qui gustâslent. Iohannes etiam Mandevil Anglus, qui ante annos claruit CCC. in Insul. Talache, Principibus apponi in mensis, e lignis putridis enatos, tradit. Et e lumbricis Indos placentas conficere, refert Io. Manardus. Imo et crudis vesci vermibus Indos Occiduos, pordidit Io. Lopezius, vide Vosl. de Idol. l. 4. c. 78. Hoc vero omnem vesaniam superat, quod etiam in his animalculis reperêre Idololatrae ἐθελοθρηοκείας, materiam. Testis Hercules Ι᾿ποκτονος, a vermibus, qui vites infestaverant, nomen adeptus, et ab Erythraeis Meliuntem accolentibus olim cultus, de quo vide Bochartum, ubi supra parte prior. l. 1. c. 5. et part. poster. l. 4. c. 24. Quid quod ipsi Vermes inter stercoreos Idololatrarum, etiam in Populo Dei, Deos, Ezech. c. 8. v. 10. Ipse autem Deus per vermes iudicia sua non raro exsequitur. Non enim solum in praedam tam vili animalculo homo post mortem statim cedit, sicque cadaveris hereditas vermes, et contra haeeditas vermium cadaver sit, unde Iobus, Foveae dixi, Pater meus; et vermi, Mater et soror mea es, c. 17. v. 13. 14. Sed et in vivis hominibus vermes ebullirenotum, ex eodem c. 7. v. 5. Imo a vermibus corrosi necatique, Antiochus Epiphanes, 2. Maccab. c. 9. v. 9. HerodesAscalonita, apud Iosephum, Antiqq. l. 17. c. 8. Herodes Agrippa, Actorum c. 12. v. 23. insuper Pheretima, in Herodoti Melpomene; Cassander Antipatri fil. in Boeoticis Pausaniae; Alexander impostor, in Luciani Pseudomante; Galerius Maximianus Imperator apud Eusebium, Hist. l. 8. c. 16. Diocletianus, apud Eutychium Alexandr. Iulianus Iuliani Apostatae parruus, apud Sozom. l. 5. c. v. 8. Nestorius, apud Euagrium, l. 1. c. 7. Dodo, qui Lambertum Tungr. Episcopum interecerat, apud Baronium, A. C. 698. Alii: cuiusmodki vermes Kokianin a Talmudicis vocari, Bochartus idem docet. Variae autem Vermium species sunt, unde in Vermium genere Hebr. vermis proprie terrestris; vermis proprie fructuum Gap desc: Hebrew teredo vermis ligni, Gap desc: Hebrew vel Gap desc: Hebrew tinea, vermis lanarum ac verstium: qua de re vide aliquid infra: plura vero de Vermibus, usu eorum inprimis Medico, apud Gerh. Ioh. Vosl. de Idol. l. 4. c. 81. et seqq. quorundam magnitudine, ut Gangeticorum, apud Salm as. ad Solin. p. 1012. Italicorum, apud eundem Vossium, ibid. c. 9. et 70. Vermibus metaphoricis, praesertim de Verme conscientiae, poenae Inferorum parte non minima, Bochartum iterum, Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 28. totô, etc. praeter Plinium, Aldrovandum, Gesnerum, Alios.Vermium species variae.α. Bombyx, serici parens, ss. Cocci vermis, unde coccineus color, de quo utroque vide utroque vide suô locô. γ. Coslus, vermis lignum corrodens, Graecis δὴξ, unde ἀδηκτοτάτη silva, apud Hesiodum in Oper. v. 418. Inter cupedias Romanorum, ut viodimus. δ. Ips, vineas corrumpit. ε. Kokianin, hominemps vivos erodunt. ξ. Lumbrici, in infantum intestinis nascuntur, quorum 4. genera enarrat Voss. de Idolol. l. 4. c. 67. η. Tarmes, vermis lardi, apud Isidorum; abietis apud Vitruvium, l. 2. c. 9. Unde in Plauti Mostellar. Actu 3. sc. 2. v. 138. ligneos aedium postes ambos ab infimo tarmes secat. θ. Teredo, in navium haeret ligno. ι. Tinea, proprie laneas lineasque vestes consumit. κ. Thrips, ex vermium itidem generibus, quae in ligno nascuntur: a quo corrosa ligna priscos Lacones pro sigillis habuisse, supra diximus etc. Plura vide apud Auctores praefatos, Bochartum praecipue, d. l. c. 27. ubi de Vermibus, in plantis, ligno et cibis nascentibus pluribus agit
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.